< The Poetry of Gaius Valerius Catullus
Line | Latin Text | English Translation |
---|---|---|
1 | Pedicabo ego vos et irrumabo | |
2 | Aureli pathice et cinaede Furi, | |
3 | Qui me ex versiculis meis putastis, | |
4 | Quod sunt molliculi, parum pudicum. | |
5 | Nam castum esse decet pium poetam | |
6 | Ipsum, versiculos nihil necesse est; | |
7 | Qui tum denique habent salem ac leporem, | |
8 | Si sunt molliculi ac parum pudici, | |
9 | Et quod pruriat incitare possunt, | |
10 | Non dico pueris, sed his pilosis | |
11 | Qui duros nequeunt movere lumbos. | |
12 | Vos, quod milia multa basiorum | |
13 | Legistis, male me marem putatis? | |
14 | Pedicabo ego vos et irrumabo. |
This article is issued from Wikibooks. The text is licensed under Creative Commons - Attribution - Sharealike. Additional terms may apply for the media files.